Magnificat

Magnificat anima mea Dominum ;
Et exsultavit spiritus meus *
in Deo salutari meo.
Quia respexit humilitatem ancillae suae : *
ecce enim ex hoc beatam
me dicent omnes generationes,
Quia fecit mihi magna qui potens est, *
et sanctum Nomen Ejus.
Et misericordia ejus a progenie in progenies *
timentibus Eum.
Fecit potentiam in brachio suo:
dispersit superbos mente cordis sui.
Deposuit potentes de sede:
et exaltavit humiles.
Esurientes implevit bonis, *
et divites dimisit inanes.
Suscepit Israel, servum suum, *
recordatus misericordiae suae,
Sicut locutus est ad patres nostros,
erga Abraham et semens ejus in saecula.